HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XIII: De recessu Israel ad montem Sinai

#Num. X

Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis, et profecti sunt de monte Domini viam trium dierum. Dicunt Hebraei quod arca praecedebat eos tribus dietis, super quam nube stante, quasi ad certum locum conveniebant paulatim, quidam citius, quidam tardius; sed melius est, ut de hoc itinere tantum dicamus, quando egressi sunt de monte Sina, et praecessit eos nubes, nec quievit per tres dies et noctes. Unde statim murmuraverunt pro labore itineris, quia nec noctibus castra posuerunt, et tunc recubuit nubes in solitudine Pharan, id est in prima mansione quam fecerunt in Pharan. Est enim Phara maxima solitudo quam modo Saraceni inhabitant, quia ergo anno primo mense tertio prima die mensis, venerunt ad montem Domini, et ab eodem egressi sunt anno secundo, vigesima die, mensis secundi, patet, quod in hac mansione, quae et duodecima fuit fere sederunt per annum. Et dicit Hieronymus, quia per annum et quatuor dies ibi fuerunt. Quod difficillimum est invenire, nisi forte fuerit annus embolismalis. Potest tamen dici quia eadem die qua legem acceperant, revoluto anno naturali, recesserunt. Cum ergo venissent pridie Kalendas Junii ad montem, et quarta die Junii legem recepissent, si eadem die quarto revoluto anno, recesserunt, patet quia quatuor diebus, et anno sederunt ad montem, et ita tertio mense anni legitimi die quarto recesserunt. Tamen nihilominus verum est, quia secundo mense, anni secundi, vigesima die, egressi sunt. Tripliciter enim accipitur annus ab eis, praeter naturalem. Annus usualis a Januario, quem habent communem nobiscum in contractibus suis, et negotiis communibus agendis. Quoto autem mense hujus anni quinto die egressi sunt, non legitur. Est et apud eos annus legitimus quo utuntur in legitimis, quae agunt. In hoc, ut diximus, tertio mense et die quarto egressi sunt. Est et apud eos annus emergens. In memoriam enim liberationis suae, coeperunt annos suos numerare ab exitu de Aegypto, sicut Graecia prima Olympiade, Romani ab urbe condita, Christiani ab Incarnatione Domini, et hujus anni, secundo mense, vigesima die egressi sunt. Jam enim annus Phase usque in Phase unus transierat, et de secundo Phase, scilicet, usque in Phase fluxerant, quinquaginta dies. Ergo mensis unus, triginta dierum fluxerat, et secundus jam fecerat viginti dies. Haec autem annorum distinctio in multis locis necessaria est. In hac mansione media pars Exodi, et totus Leviticus, et Numerorum praecepta non modica descripta sunt. Nota quod quadruplex est annus, legitimus, emergens, usualis, et naturalis. Annus legitimus, hujus anni tertio mense Junio, et quarta die ejusdem mensis egressi sunt. Istum computa a Kalendis in Kalendas. Annus emergens, hujus anni secundo mense, scilicet, vigesima secunda die ejusdem, quae est quarta dies Junii exierunt. Istum a Phase in Phase computa. Prius accipe quindecim dies primi mensis, et junge cum quatuordecim diebus Maii sequentis. Ecce habes primum mensem secundi anni. Item accipe sexdecim dies qui remanent de Maio, et junge cum quatuor diebus Junii, et habebis viginti dies secundi mensis a Phase, et ita vera erit utraque computatio, anni scilicet legitimi, et emergentis, sicut in textu litterae continetur. Annus usualis, iste incepit a Januario, et hunc habent Hebraei nobiscum communem in negotiis suis. Annus naturalis, hujus mense tertio luna quarta quae est quinquagesima dies a decima quarta luna Aprilis recesserunt. Duxit autem Moyses secum Obal, alias Obad, fratrem uxoris suae qui noverat in quibus locis per desertum castra commode poni poterant, promittens ei de optimis, quae traderet eis Dominus. Sane cum elevabatur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te a facie tua. Cum autem deponeretur aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem filiorum exercitus Israel.